Cicero, Lucullus (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Luc.].
<<Cic. Luc. 36 Cic. Luc. 38 () >>Cic. Luc. 41

37His satis cognitis quae iam explicata sunt nunc de adsensione atque adprobatione, quam Graeci συγκατάθεσιν vocant, pauca dicemus, non quo non latus locus sit, sed paulo ante iacta sunt fundamenta. nam [Note] cum vim quae esset in sensibus explicabamus, simul illud aperiebatur, conprendi multa et percipi sensibus, quod fieri sine adsensione non potest. deinde cum inter inanimum [Note] et animal hoc maxime intersit, quod [Note] animal agit aliquid (nihil enim agens ne cogitari quidem potest

-- --

quale sit), aut ei sensus adimendus est aut ea quae est in nostra potestate sita reddenda adsensio. 38et [Note] vero animus quodam modo eripitur iis quos neque sentire neque adsentiri volunt. ut enim necesse est lancem in libram [Note] ponderibus inpositis deprimi sic animum perspicuis cedere. nam quo modo non potest animal ullum non adpetere id quod adcommodatum ad naturam adpareat (Graeci id οἰκεῖον [Note] appellant), sic non potest [Note] obiectam rem perspicuam non adprobare. Quamquam si illa de quibus disputatum est vera sunt, nihil attinet [Note] de adsensione omnino [Note] loqui; qui enim quid percipit adsentitur statim. Sed haec etiam secuntur, nec memoriam sine adsensione posse constare nec notitias rerum nec artes; idque quod maximum est, ut sit aliquid in nostra potestate, in eo qui rei nulli [Note] adsentietur non erit. 39ubi igitur virtus, si nihil situm est in ipsis nobisi? maxime autem absurdum vitia in ipsorum esse potestate neque peccare quemquam nisi adsensione, hoc idem in virtute non esse, cuius omnis constantia et firmitas ex is rebus constat quibus adsensa est et quas adprobavit. Omninoque ante videri aliquid quam agamus necesse est eique quod visum sit adsentiatur. [Note] quare qui aut visum aut adsenseum tollit is omnem actionem tollit e vita.

ch. 13



Cicero, Lucullus (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Luc.].
<<Cic. Luc. 36 Cic. Luc. 38 () >>Cic. Luc. 41

Powered by PhiloLogic